Promfc39

250-325 d.C.

LACTANTIUS, Divinae Institutiones, Liber II, cap. IX

Testo tratto da: Lattanzio, Divinae Institutiones, a cura di Boella  U., Sansoni, Firenze 1973.

Tum fecit ipsi sibi simulacrum sensibile, atque intelligens, id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse per­fectius: hominem figuravit e limo terrae; unde homo nun­cupatus est, quod sit factus ex humo. […]De hac hominis fictione poetae quoque, quamvis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. Res eos non fefellit, sed nomen artificis. […] Quid enim opus fuit, hominern de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prornetheus ex Japeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit. De diis autem illum non fuisse, poena ejus in Cau­caso monte declarat. […] Apparet ergo falsum esse quod de opificio Promethei narrant.