Promfc16

116-27 a.C.

VARRONE, Satire Menippee, 423-436

Prometheus liber

Testo tratto da: Varrone, Satires Ménippées, edition, traduction et commentaire Cèbe J.-P., Ecole francaise de Rome,  Rome 1996.

423

Ego infelix non queam

vim propulsare atque inimicum Orco immittere?

Nequiquam saepe aeratas manuis conpedes

Conor revellere

424

Tum ut si supernus cortex aut cacumina

morientum in querqueto arborum aritudine

425

Atque in artubus

Exanguis dolore elurescat colos

426

Mortalis nemo exaudit, sed late incolens

Scytharum inhospitalis campis vastitas

427

Levis mens umquam somnurnas imagines

Adfatur, non umbratur somno pupulae

428

Humanae quandam gentem stirpis concoquit,

frigus calore atque umore aritudinem

miscet

429

Cum sumere coepisset voluptas retineret, cum sat haberet satias

Manum de mensa tolleret

430

Retrimenta cibi qua exirent, per posticum vallem feci

431

Id ut scias, audi hoc quod falsum dicis esse, nemini oculos opus

Esse, si habet

432

Chrysosandalos locat sibi amiculam de lacte et cera Tarentina

Quam apes Milesiae coegerint ex omnibus floribus libantes, sine

Osse et nervis, sine pelle sine pilis, puram putam proceram candidam

Teneram formosam

433

Aliae mitram ricinam aut mitram Melitensem

434

Eburneis lectis et plagis sigillatis

435

In tenebris ac suili vivunt, nisi non forum hara atque homines

Qui nunc plerique sues sunt existimandi

436

Aemulum illius artis atque obstrigillatorem, quae propter aliquot

Annos quaesti nihil fecerit