Sirfr11

1567

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, Venetiis 1567, Lib. V, Cap. VI, 141, 1-39

 

De Pane

Atque sempem planetarium imitationem septem chordarum instrumenta musica primus fuerunt inventa, quamvis severinus Boethius in Libro de Musica refellere conatur pythagoricorum opinionem, qui coelos harmoniam efficere censuerunt, cum nulla fiat sine aere. Pan igitur omnium mortalium primus, vel deorum potius, creditur e septem calamorum concinne inter se connexorum sistulam excogitasse, quare ita ait Virgilio. Aeglo.2

 

Pan primus calamos cera coniungere plures

instituit

 

Haec eadem causa fuit, cur Syringa nympham a Pane amatam fuisse finxerint antiqui, quae cum vim effugere non posset in calamum fuit conversa. Nam cum ad ripas Ladonis fluminis Pan aliquantulum constitisset, ventusque calamos leviter agitasset quidam perforati harmoniam emittere, ac suavem sonum deprehensi sunt; hos carpens Pan sistulam, cum illos inflasset paulatim invenit: qui calami cum nati essent in Ladone flumine, et Syrinx sive sistula quae sonum emittebat vocata fuit, Ladonis filia scilicet, que nihil aliud erat, quam calamus. Nam syrinx vel sistula vel cantum sistulae apud graecos significat. Amavit etiam lunam, qui materia rerum omnium naturalium astrorum beneficio et lunae praecipue informatur, et ad procreationem properat. Ea materia cun pan vocetur, mareque ipsum etiam intra se contineat, iure Pan piscatorum fuit deus, quae omnia breviter complexus est Orph. in Hymnis hoc pacto

 

harmoniam mundi faciens dulcedine cantus

terrorumque autor mortalibus et moderator

caprarum gaudens pastoribus atque bubulcis,

cunctorumque parens idem celeberrime daemon

 

Atque totus fere hymnus consumitur in commemorandis iis potestatibus et viribus, quae tribuuntur elementis: quippe cum illud fuerit antiquorum institutum, ut sub fabularum sigmentis universa naturae consilia et feriem occultarent, unam cum vite recte instituenda praeceptis: cum tamen deorum fabulae magis ad res natura; hominum, ad mores magis pertinerent. Ac de Pane satis, nunc dicatur de satyris.