1340 ca.
PETRUS BERCHORIUS, Ovidius Moralizatus, Reductorium morale, liber XV, libro I, Fab. 16
(Testo tratto dall’edizione del 1962, Utrecht )
Dicit Ovidius quod Syringa fuit qaedam Nympha quam amavit deus qui dicitur Pan: quam cum sibi vellet rapere nec ipsa consentiret venit illa fugiens ad ladonem fluvium: rogans eum quod mutaret eam et mutata est in arundinem in ipso fluvio: de qua quidem arundine facta est fistula de qua Mercurius Argum consopivit: Et sic per talem mutationem ipsius os Pan petulantiam declinavit. Atque ita disparibus calamis compagine caerae Inter se iunctis nomen tenuisse puellae: idest fistula illa vocata est syringa.
Ista nympha potest significare animam peccatricem: et obstinatam: quae dei amicitiam vilipendit: et ad flumina: idest ad mundi delicias se convertit. Nam ista familiariter mutatur in arundinem/ idest in personam vanam/ et istabilem et nocivam quae ad modum arundinis per peccatum faciliter frangitur: et vento vanitas et inanis gloriae agitatur De tali dicitur Math XI. Quid existis in desertum videre? Arundimen vento agitam? Et quandoque tales fiunt fistula Mercurii idest diaboli : inquantum scilicet diabolus incantat et decipit auditores suos sicut patet de hereticis et de malis suggestoribus et luxuriosis : et de ventulis makerellis quae primo fuerunt Nymphae idest iuvenes et pulchrae et tandem in fluvio carnalis voluptatis arundo sunt effectae idest macrae turpes et siccae quae finaliter a diabolo arripiuntur et eius fistula ad decipiendum alios efficiuntur.