Sirfm04

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, I, XII

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

 

Pan Syringam filiam Ladonis fluvii amans, cum eam sequeretur in harundinem fuit mutata, de qua Pan fecit fistulam VII. vocum. Filia Ladonis fingitur mutata in harundinem ideo quod fluvius ille habundat harundine et de harundinibus compactis fiunt fistule. Ladon fluvius est Grecie iuxta quem greci studentes invenerunt VII. artes quas Pan id est totum, Roma scilicet que totum esse volebat id est rerum omnium habere noticiam. Tandem Siringam mutatam id est artes grecas de greco in latinum transmutatas consecutus est, et cum eis cantavit.