Sirfm03

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO II, 48

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

 

Pan

Pan deus est rusticus, in naturae similitudinem formatus, unde et Pan dictus est, nempe omne. Habet enim cornua in solis radiorum, et in cornuum lunae similitudinem. Rubet ejus facies ad aetheris imitationem. In pectore nebridem habet stellatam, id est ad stellarum imaginem. Pars ejus inferior hispida est propter arbores, virgulta, feras. Caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. Fistulam septem calamorum habet propter harmoniam caeli, in qui septe sunt planetae, ut Virgilius : Septem discrimina vocum. Recurvum baculum, καλαύροπα habet, id est pedum, propter annum, qui se recurvat. Quia deus totius naturae est, a poëtis fingitur cum Amore luctatus, et ab eo victus, quia, ut legimus, omnia vincit amor. Pan, secundum fabulam, Syringam Nympham amasse dicitur. Quam quum sequeretur, illa, implorato Terrae auxilio in calamum conversa est ; quem Pan ad solatium amoris incidit, et sibi fistulam fecit.