Sirfm02

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO I, 127

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

Pan figurative

Pan deus est rusticus, in naturae formatus similitudinem. Unde et Pan dictus est, id est omne. Habet enim cornua, radiorum solis et cornuum lunae similia. Rubet eius facies ad aetheris imitationem. In pectore nebridem habet stellatam, ad stellarum imaginem. Inferior eius pars hispida propter arbores, virgulta, feras. Caprinos pedes habet, ut ostendat terrae soliditatem. Fistula habet septem calamorum propter harmoniam caeli, in qua VII soni sunt. Unde dicit Virgilius: Septem discrimina vocum. Curvam ergo calaurosta habet, id est pedum, quia annus intra se recurrit. Hic, quia totius naturae deus est, a poetis fingitur eum Amore deo luctatus, et ab eo, victus, quia amor omnia vincit. Hic ergo amavit Syringam Nympham, quam quum insequeretur, illa, implorato Terrae ausilio, in calamum versa est; quem Pan ad amoris solarium incidit, et sibi fistulam fecit.