VI o IV sec. d.C.
LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, Libro I, Fabula 12
Testo tratto da: http://etext.virginia.edu/latin/ovid/narrationes.html#bk1
Syringa nympha in fistulam
Syringa nympharum naiadum, quae circa Nonacrinum montem Arcadiae vagabantur, speciosissima proditur fuisse. Quam cum Pan, Mercurii filius, adamasset et eam persequeretur et ad amnem Ladona Arcadiae conpulisset, ne vi castitatem deponere cogeretur, sororum auxilio in harundinem conversa est. Ex quibus fistula est composita, quae nomine eius apud Graecos Syringa nuncupatur.