Argfr01

1493

Raffaello Regio, P. Ovidii Nasonis Metamorphoseos libri XV.

Liber Primus, Fab.X, pag 24v-25r

 

(…) vv.624-667

donec Arestoridae servandam tradidit Argo.

centum luminibus cinctum caput Argus habebat                 

inde suis vicibus capiebant bina quietem,

cetera servabant atque in statione manebant.

constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,

ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.

luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,                        

claudit et indigno circumdat vincula collo.

frondibus arboreis et amara pascitur herba.

proque toro terrae non semper gramen habenti

incubat infelix limosaque flumina potat.

illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet                        

tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,

conatoque queri mugitus edidit ore

pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.

venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,

Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda                   

cornua, pertimuit seque exsternata refugit.

naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,

quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores

et patitur tangi seque admirantibus offert.

decerptas senior porrexerat Inachus herbas:                      

illa manus lambit patriisque dat oscula palmis

nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,

oret opem nomenque suum casusque loquatur;

littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,

corporis indicium mutati triste peregit.                          

'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis

cornibus et nivea pendens cervice iuvencae

'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes

nata mihi terras? tu non inventa reperta

luctus eras levior! retices nec mutua nostris                        

dicta refers, alto tantum suspiria ducis

pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!

at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,

spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.

de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.  

nec finire licet tantos mihi morte dolores;

sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti

aeternum nostros luctus extendit in aevum.'

talia maerenti stellatus submovet Argus

ereptamque patri diversa in pascua natam                          

abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen

occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

 

Capiebant quietem : dormiebant; servabant: custodiebant; atque in statione manebant hoc est ,vigilabant :translatio et a militibus sumpta, qui in statione tunc manere dicuntur: cum diligiter ex cubias agunt.Spectabat at io : accusatiuus est graecus. Nam enim permittit se declinare Io Ionis: ut Dido Didonis; Quamvis Adversos: quis in aliam partem vultu aversum haberet.

Luce finit pasci: tempore  inquit diei eas palcert; permittit Argus.Nocte vero ad presepe eam ligans in stabulis claudit. Indigno collo: cervici vincula non merenti praepter mollicci: atque pulchritudinem

Amara Hera: ipsi filiae inachi amara: noon vacchis quibus est suavis; Incubat terrae: cubat in terra et iacet; Gramen: herba et stramen; Limola : luctuosa ac coeno infecta; Tendere: porrigere ; Brachias: manus iunctas.ut illum ad misericordiam commoveret; Et conata queri: conqueri, lamentari; Mugitus edidit ore: mugire verbum est facticium a sono vocis boum deductum. Mugire namque proprie boves dicuntur, Cnachidas ripas: Inachias patronymicus pro prostessivio positum; Stellatus Argus : Stellatus Argus quod eius oculi ad similitudine stellari micorent; Procul: propre Occupat: celeriter ascendit Cacumen: verticem et summitatem

 

 

(vv.667-677)

Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra

ferre potest natumque vocat, quem lucida partu

Pleias enixa est letoque det imperat Argum.                       

parva mora est alas pedibus virgamque potenti

somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.

haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce

desilit in terras; illic tegumenque removit

et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:                 

hac agit, ut pastor, per devia rura capellas

dum venit abductas, et structis cantat avenis.

 

 

Nec Superum et c. : Iuppiter mittit Mercurius in habitu èastoris ad Argum supradictum inteficiendum

Phoronidos: phoro heineptis  Phoroneus nacque Inachi pater fuit. Narrat autem quem ad modum Argus a Mercurio fuit interfectus: eiusque oculi caude pavonis fuerunt a Iunone appositi.

Natumque vocat: Mercurium. Nam Mercurius Iovis fuit filius ex Maia una ex pleiadibus: quae septem Athlantis filiae fuere: non ex Electra: sed ex pleione nympha suscepte: unde et pleiades sunt nominar: in sydera traslate, ae in humero tauri collocate. Vergiliae a latinis vocantur: ob veris temporis orinant.

Lucidas pleias: Maia pleiadus splendidissima ; Leto det: interficiat ; Parva mora est sumpsisse: figura est poetica;Virgas somni feram, Caducem dicit: de quo et Virg. Tum virgam capit :hoc animas ille vocat orco pallentes: alias sub tristia tartara mittit. Dat somnos adimitque et lumina morte resignat ;Tecimenque capillis: petalum et pileus ;Iovenatus: Mercurius Iovis  filus ex Maia. Obiter autem Mercurii quoque metamorphosin in pastore poeta describit; Et posuit pennas: hoc et deposuit talaria alata. Per devia rura: per invas silvas; Dum vehit adductas: dum inquit ducit capellas agregatas: Temetsi vehi: proprie dicantur: quae geruntur; Structis Avenis: tibia quam ex ovenis construxerant: estantem aveva genus frumenti notius que ut fit exponendum: ex cuis calamis tibiae etiamnum a rusticis conficiunt

Voce: sono ; Novae: Tibiae noviter a Mercurio.

 

 

(vv.678-688)

voce nova captus custos Iunonius 'at tu,

quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'

Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo                       

herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'

     Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo

detinuit sermone diem iunctisque canendo

vincere harundinibus servantia lumina temptat.

ille tamen pugnat molles evincere somnos                           

et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,

parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta

fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

 

  

 

Custos Iunonius:Argus a Iunone custos Io vacca conversae appositus.

[…]

Atlantiades:Mercurius nepos Atlantis ex Maia.

Iunctis arundinibus:sono tibiae

[…]

Servantia lumina:oculos observantes atque custodientes vaccam.

Ille tamen:inquit suaves somnos a Mercurio immissos repellere conant.

Namque reperta sistola nup erat: Parenthesis est:continens inquisitionis argi.Tam concinne [***] fabulam fabulae connectit poeta

(…)Pan e Siringa

 

 

 

(vv.713-727)

talia dicturus vidit Cyllenius omnes

subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;

supprimit extemplo vocem firmatque soporem                    

languida permulcens medicata lumina virga.

nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,

qua collo est confine caput, saxoque cruentum

deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.

Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,     

exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

     Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis

collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.

protinus exarsit nec tempora distulit irae

horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn                     

paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos

condidit et profugam per totum exercuit orbem.

 

 

Cyllenius:Mercurius a Cyllene arcadiae monte:in quo natus fuisse memoratur ;Succubuisse:victos fuisse.

Medicata virga: caducei est periphrasis; Falcato ense: in falcis modum recuruo gladio: a graecis harpe vocatur; Qua collo est confinem caput: qua caput coniungitur cum collo

[…]

Occupatam: opprimit ; Una nox: una obscuritas et mors:  una enim omnes extinctuntur; Excipit: ex capite Argi capit :Excipere autemque  modo suscipere candetia significat: et verba dictata cum scribuntur: modo excludere et ab aliis separar.Unde exceptiones apud iuris cansultos et oratores dicuntur exclusiones: quibus id excluditur quod in intentionem ab actore est deductu. Interdum excipere est infidiis alique capere. Virg. Excipit incantus. Unde excipulae derivantur:quibus pisces capiuntur.