Argfm11

1342-1350 ca.

Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, Liber I, fabula XII

Iuno quae erat uxor Iovis petiit a Iove sibi dari vaccam praedictam quae dicebantur Io quam tradidit custodiendam quidam pastori qui dicebatur Argus; qui fuit ita vigil et quod; cum haberet centum oculos non poterant dormire nisi duo simul. Unde Ovidius Centu luminibus cinctum caput Arguus habebat, inde suis vicibus capiebant bina quietem. Veruntamen quidam incantator erat in partibus illis qui vocabatur Mercurius, qui iussu Iovis finxit se custodem caprarum et accepit quandam virgam somniferam.et quandam fistulam dulciter sonantem et coniunxit se cum Argo et percussit eum illa virga et coepit modulari fistula sua: et tantum fecit tum sermonibus tum cantibus  quod argum consopivit : quem statim utobdormivit interfecit. Et Io de eius dominio liberavit: quam tandem Iuppiter de vacca in foeminam transmutavit. Unde Ovidius Arge iaces /quođque in tot lumina lumen habebas Extinctum est/  centumque oculos nox occupat una.(…) Argus significat mundi principes et prælatos qui sunt ab ecclesia pastores et Iudices constituti quibus Io id est populus christianus est commendatus.Iuxta illud Genesis.XLVI.Viri pastores sumus servi tui.

Isti dicuntur habere centum oculos: quia pastores ecclesiæ debent oculatam et circunspectam habere curam. Caput enim eorum idest intentio debet esse circuncinctum centum oculis id est universitate considerationum et circunspectionum quođ significatur in illis animalibus. Ezechielis primo quæ erant plena oculis ante et retro Quia circunspectio prælatorum debet se extendere ad posteriora et anteriora et futura Mercurius incantator qui aliquando secundum poetas de masculo in foemina se mutavit significat adulatores qui secundum quod magis credunt placere de una actione ad aliam se transmutant Nunc inveniuntur masculi rigide absentes vituperando: nunc inveniuntur foeminæ molliter præsentibus adulando. Unde possunt dicere illud primæ ad corinthios .IX. Omnibus omnia factus sum. Isti portant secum fistula idest dulcia verba et deceptoria. Fistula dulce canit. &c. proverbiorum.XI. Simulator ore decipit amicus suum. Item proverbiorum XVI. Vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam. Dic ergo et quod Iuno dea et uxor Iouis id est ecclesia sponsa christi comittit Argo idest alicui circuspecto prælato custodiam Ius idest regimen subdictorum. Sed pro certo incantator Mercurius id est adulatores qui communiter tales circustant et  talibus se associant et quod ipsos faciunt in viciis obdormire et a vigilia circuspectionis cessare: et maxime quando tangunt eos virga suæ iurisdictionisquæ inducit eos in somnum maledictiois et tunc blandiendo faciunt eos mori. Ista enim est virga qua percussus fluvius versus est in sanguinem Exodi.VII. Quia virga temporalis iuridictiois vel nimiæ commendationis illos quos tangit quandoque  facit sanguineos et carnales et sic finaliter et iper istos incantatatores caput intentionis argo id est prælato et superioribuus. aufertur: et mors æternæ damnationis infertur. Tales superiores figurantur in Holoferne cui dormiti mulier abstulit caput: quia revera multis superioribus per mulierem id est per molles personas et adulatores: caput rectæ intentionis adimitur: et aufertur. Iudith.XIIII. Ecce holofernes iacet in terra et caput eius non est in illo.  Vel dic  quod Argus est diabolus oculatissimus qui Io mutatam in vaccam id est peccatrices animas in suo dominio detinebat. Sed mercurius id est christus qui de masculo factus est foemina dum deus factus est homo quando scilicet verbum caro factum est assumpta fistula humanitatis istum argu idest diabolum consopiuit ipsumque per virgam crucis superauit et de eius diminio Io idest humanam naturam liberauit et tandem de vacca in mulierem idest de peccatrice in iustam ipsam transformavit.