Argfm06

sec. XII

Arnolfo d’Orleans, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen , I. Paragrafi 10,11,13

10. (…) Quae postea divirginata de numero virginum eiecta, in bovem mutata id est bestialis facta, traditur a Iunone id est inferiori aere id est viciis inferioribus et gravioribus, Argo idest seculo id est viciis gravissimis quia per Argum multiplices oculos habentem possumus mundum habere, vel seculum multiplicibus illicebris irretitum. Qui mundus ita eam incarceravit quo deum creatoremnoscere non potuti.

11. Sed Mercurius Argum occidit. Per Mercurium deum facundie habemus et quemlibet facundum qui sua persuasione mundanas concupiscencias in ea mortificavit, et eam, melius quod numquam fuit,k creatori suo ad serviendum erexit. Unde fingitur de bove mutata in deam.

12(..)

13. Argus in pavonem. Pavo adeo superba avis est que etiam alas pandit si audiat se laudari. Argus igitur id est mundus, id est seculares et mundane illecebre, a Mercurio id est a facundia extinte in Io vel in qualibet, in pavonem accedentes mutantur id est in superbiam, dissimulando se a Mercurio esse extinctas cum altius etiam ascendant. Pavo avis Iunonis merito dicitur et quia ipsa dives est divitum vita semper ornatum  appetit. Et sicut pavo stellato caude curvamine arcum concavans anteriora ornat, sed posteriora turpiter denudat, ita divicie multos momentaliter ornant, sed postea nudos relinquunt  .Vel pavoideo dicitur Iunonis avis quia libencius est in aere, id est in alto, quam in terra, id est in imo.