sec. XI
Mythographus Vaticanus II
41. Mercurii.
Corvilius dicit, quatuor esse Mercurios; unum Jovis et Mayae, filiae Atlantis; alterum Caeli et Diei; tertium Liberi et Proserpinae, qui animas evocat; quartum Jovis et Cyllenes, a quo Argos occisus est. “Sed in deorum ratione, quia veritas ignoratur, fabulae sequendae sunt. Juppiter cum Maja, Atlantis Arcadici filia, concubit; unde natus est Mercurius in Cyllene, Arcadiae monte, qui litteras monstravit, menses instituit, sidera expertus est, lyram invenit, quam etiam septem chordis propter numerum Atlantidum(eo quod mater ejus una earum esset) instruxit. Praesesse autem negotiis, et furti rapinarum deus ese dicitur; virgam ferens pennatis talaribus calciatus, canino capite, flavus et perustus pingitur. “
(***)
89. Io.
Io Inachi, Argivorum regis, filia fuit. Cum qua amata Jove morante, Juno supervenit. Timens ille, ne deprehenderetur, Ionem in vaccam mutavit, et eam poscenti Junoni, ne pellicem confiteretur, dedit. Cui Juno Argum, Aristoclis filium, omnibus membris oculatum, custodem apposuit. Quem quum Juppiter per Mercurium interemisset, Juno eum in pavonem mutavit. “Ioni vero immisit oestrum, quo toto orbe vexata tandem ad Aegyptum venit, et Jovis voluntate in Isin mutata est. Fingitur autem Isis in similitudine vaccae mare transisse, quia transiit in navi, vaccae picturam habente.Quod ut certius cognoscas, navigium Isidis Aegyptus colit.
