Argfc09

sec. IV-V d.C.

Macrobio, Saturnalia. I.19. 12-13

(…) eadem circa Mercurium sub alia fabula fictio est, cum inter superos et inferos deos administer ac nuntius aestimatur. Argiphontes preaterea cognominatur non quod Argum peremerit , quem ferunt per ambitum capitis multorum oculorum luminibus ornatum custodisse Iunonis impero Inachi filiam Io, eius deae paelicem, conversam in bovis formam: sed sub huius modi fabula Argus est caelum stellarum luce distinctum, quibus inesse quaedam species caelestium videtur oculorum, caelum autem Argum vocari placuit a candore et velocitate parà tò leucòn kaì takù.