Licfr09

1568

Natale Conti, Mytologiae sive explicationis fabularum. Libri decem. Aldo Manuzio, Venezia, 1568

Cap. IX, p.278

De Lycaone

Neque vero Lycaon fatis commodum pro sua crudelitate vitae suae finem/consecutus fuit; quem tradiderunt fabulae pro sua feritate ex humana forma in belluam omnium prope ferarum crudelissima Deorum immortalium ira versus fuisse. Lycaon fuit eius Pelasgi filius, qui regnavit in Arcadia; qui cum primum regnare coepisset, rudes adhuc homines tuguria ad arcendas frigoris et aestus et imbrium et ventorum iniurias aedificare docui; tuncasque facere instituit è coriis fuillis. Deinde à frodium et herbarum et radicum usu, quibus vel incaute pernitiosis aliquando vescebantur procibariis, ad salubriores glandes, et ad eas precipuè quae de fagis legerentur, divertit; quare illum dictum est de Arcadibus ab oraculo:

Plurimi in Arcadia vescentes guande feroces

Mortales habitant

Lycaonis mater fuisse dictur Melibonea Oceani filia, ut putavit Hesiodus, vel, ut aliis magis placuit, Cylene nynpha, ut scripsit Apollodorus Lib. 3. Fertur Lycaon eodem tempore imperasse Arcadibus, quo Cecrops Atheniensibus; quem Iuppiter in lupum vertisse dicitur, quoniam aram Iovis Lycaei infante mactato humanum sanguinem liberavit. Aiunt inter ipsa sacra, antequam ab ara discenderetur, illum in lupum fuisse mutatum, sicuti ait in Arcadicis Pausanias . Hic in Lycaeo monte Lycosuram umbem conditio neque vero solus Lycaon dictus est in illis sacrificis in lupum fuisse conversus; sed etiam alii complures ex hominibus temporibus sequentibus: qui non tamen in omne tempore erant mutati, sed decimo tandem anno, nisi interim humanam carnem gustassent, pristinam formam recuperabant. Neque fanem mirum est haec memoriae prodita fuisse ab antiquis, cui prisci illi homines Deorum hospites et convivae pro iustitiae pietatisque; meritis effici dicerentur, quare viris bonis et piis certisima praemia, sceleratis et fontibus ingentia supplicia ex ira Deorum opponentebantur. Sed ante quam in lupum verterentur ex uxore Atlantis filia, et ex aliis nonnullis multos filios suscepit; quorum haec sunt nomina; Acacus, Acontes, Aegeon, Ancyor, Archibantes, Aliphenus, Amon, Bucolicon, Canethus, Carteron, Corethon, Cynethus, Cletor, Caucon, Eleatas, Harpalycus, Heraeeus, Harpaleus, Haemon, Horus, Helix, Leon, Linus, Lycus, Maenalis, Mecistis, Macareus, Macedon, Macednas, Mantinus, Nyctimus, Opleus, Orchomenus, Peucetis, Polichus, Pallas, Prothos, Physius, Phassus, Phthinius, Phineus, Portheux, Phitnus, Thnoclus, Tegeus, Trapezus. Nam cum Apollodorus quinquaginta fuisse apud varios scriptores invenio: qiuppe cum Callisto etiam, de qua et Iove natus est Arcas, quem tamen quidam Apollinis filium fuisse malunt; et Dia, de qua et Apolline natus est Dryopis, filiae fuisse Lycaonis memorantur Hecataeus Milesius libro secundo Genealogiarum longe aliam tradidit rationem cur Lycaon et eius filii fuerit in lupos conversi, quam esplicavit postea Ovidius; sic enim inquit;

Pelasgius fuit Iovis et Niobes filius, qui filium Lycaonem è Melibonea susce/

pit, vel, ut alii putarunt è Cyllene. Hic postea cum Arcadum imperium/

Adeptus esset ex quodam oraculi responso, multosque filios è variis nuptiis suscepisset, cum esset ipse impius impios quoque filios habuit; inter quos/

Fuit Menelaus Thesprotusque cum Nyctimo et Caucone, Lucus, Phythinus,/

Teleboas, Aemon, Mantinus, Stymphelus, Cutor, Orchomenus et alii.

Omnium igitur horum admirabilis erat improbabitas, et temeritas, si quiedem vel Iovi in pauperem oerarium verso, quem ipsi in hospitum invitaverant, dicuntur unum ex infantibus indigenis iugulasse, et eius intesina Iovi cum aliis commista epulanda in mensa apposuisse. Di scelus adhomitatus Iuppiter mensam quidem subuerit, unde locus ille in Arcadia vocatus est Mensariys, et mensaria civitas exstructa postea; at e Lycaonis filiis una cum ipse Lycaone quoniam impie in hospitem egissent, hoc quidem fecit lupos, illos perculsit fulmine. Sic etiam Callisto Lycaonis filia in ursam cnversa est, quia cumvenatur cum Diana à Iove compressa, ne dignosceretur, de qua natus est Arcas. Di cum scribat Pausa.in Arcadibus, miratus sum cur dicat unicam tantum filiam fuisse Lycaoni inter tot mares, quam etiam inquit in gatiam Iunonis fuisse sagittis tranfixam: cum Dia etiam Dryopis mater filia eius fuera, ut scrispsit idem Hecatheus. At cur haec ficta sunt, e memoriae prodita, ut ad posteros pervenirent? Quia per illa quae de hominibus fingebatur, significare nobis volebant, quo pacto vel motus animorum essent refraenandi vel ad humanitatem et beneficientiam, et deorum cultum hortabantur; et omnino perfabulas de hominius confictas vitam humanam optimis moribus instituere conabantur. Sic igitur per Lycaonis fabulam, cum, vel Deos ipsos in hospitum mortalium aliquando accedere sumpta pauperum figura dicerent, humanitate adversus omnes hospites uti oportere signifcabant: quòd siquis parvi Deorum praesentia facere videretur, nequemoveretur eorum reverentia, quia Deos nemini insensos esse crederet, hunc ingentibus praemiis et pollicitationibus ad probitatem adhortabantur, cum multa praemia honorifica data sint à Diis, humanis et benignis hospitibus: quale fuit munus Triptolemi. At contra permulta sunt exempla, quae à crudelitate et perfidia in hospites deterebant, quod accidit convivio Pelopis, et eorum qui gravissimeob suam crudelitatem ab Hercule, et ab aliis deorum filiis sunt oppressi. Quis enim cum videat ex altera parte ingentia supplicia fontibus à Diis irrrogari, ex altera laudes, et gloria, et honorifica praemia viris bonis esse proposita; supplicia potius elegerit, et se sanae mentis esse sateri audeat? at de Lycaone fatis nunc de Pandione dicamus