1563
Johannes Posthius, Tetrasticha in Ovidii Metam.lib. XV quibus accesserunt Vergilij Solis figurae elegantiss. Geogium Corvinum, Sigismundum Feyerebent, et haeredes Wygandi Galli, Francofurti, 1563
Lib.I, VIII
Lycaon in Lupum
Lycaon Arcadiae, cum advenas et hospites trucidaret, Iuppiter simulata hominis specie, ad eius Regiam accedit, cui tanquam mortali necem Tyrannus praeparans, humana prius membra devoranda, velut hospitali quadam humanitate, proponit. Quod cum Iuppiter non penitus interemit, sed in Lupi formam convertit, qui et mores in rabie, et nomen Lycaonis in appellatione, retinebat.
ENARRATIO
Rex erat Arcadiae feritate Lycaon
Hospitibusque necis dira pericla struens.
Illius ingreditur (Mortalis immagine) tectum
Iuppiter, ad Plurima signa ferens:
Huic parat extemplo crudelia fata tyrannus,
Antè tamen mensis accubuisse, iubet.
Moxque Iovi tostas carnes proponit eorum,
Arcadis atroci qui cecidere manu.
Hic Deus indignas, rapidis domicilia flammis
Perdidit, inde fuga Rex citò terga dedit.
Evatisque lupus, pecorum tunc sanguine gaudens,
Notaque praeterit signa furoris habens.
ALLEGORIA
Exprimit hic homines rabiosa mente, Lycaon,
Terribiles vincunt qui feritate lupos,
Quos inhiare iuvat (scelerata fraude) rapinis,
Qui neque se spolijs exaturare queunt.
Pauperis extremo multi corradere damno,
Incipiunt avida fauce potenter opes,
Et sic alterius denudant viscera: tandem
Solennes epulas instituisse parant,
Templorumque suis cumulant altaria donis,
Cernit al illorum corda maligna Deus.
His furibunda manet quoniam natura luporum,
Insidias ovibus nocte dieque struunt,
Inque greges pecundum sitientia guttura pandunt,
Heu quot adhuc tellus nutrit iniqua Lupos?