Licfr06

1560

Lilio Gregorio Gyraldi, De Deis Gentium varia et multiplex historia. Libri sive Syntagmatibus XVI. Per Ioannem Oporinum, Basilea, 1560.

Syntagma II, p.104, vv.15-40

Lycaeus Iupiter à Lycaone dictus, ut Paus. In Arcad. tradit, cui Deo et Lycaea certamen instituit. Dictus etiam Lycaon in lupum à Iove conversus. Quòd infantem immolasset. Alia tamen apud Ovid legatur fabula in Metamorph. alia item apud Suidam: quae cùm cognitione digna sit, hic subscrivere non gravabor. Lycaon, inquit, Pelasgi filius, Arcadum rex, patris instituta summa aequitate feruabat sed ut subditos ad iustitiam seruandum quoque pelliceret, Iovem boni malique inspectorem in hospitis forma ad se saepe venire simulabat, quare cùm se sacra facere velle, ut Deum accepturus, dixisset, eius diversis ex uxoribus procreati liberi nosse volentes, an deus nec venturus esset, pueri clàm caesi carnes carnibus sacrificii miscuere, cogitante deum id minus cogniturum, mirum divina providentia factum, ut coorta repente tempestate, fulmine non omnes interirent, qui puerum interfecerat. Unde mox Lycaea insituta quorum cum alibi Pindarus meminit, tum in Olymp. ad Diagoram Rhodium in Arcadia, inquit, Lycaea odi in honorem Iovis Lycaei agebantur, in quibus praemia arma aerea fuere. Sunt qui Lycaem montem Olympum in Arcadia tradant, quem et plerique sacrum verticem, hoc est, ιδραμ κορυφλώ appellant unde et iovem Coryphaeum sunt qui noncupatum putant. In eo autem vertice Iupiter educatus, ab Arcadibus traditus est.......................

Itaque Copas, qui Olympionica scripsit, narrat, Demarchum Parnasium in sacrificio quod Arcades Iovi Lycaeo humana etiam cum hostia faciebant, immolati pueri exta degustasse, et in lupum se convertisse: eundem decimo anno restitum athleticae, restitisse in pugilatu, victoremque que victoria Olympia reversum