Licfr01

1493

Raffaello Regio, Metamorphoseon Pub. Ovidii Nasonis libri XV. Giorgio Rusconi, Venezia,1493

Liber Primus, p.16 recto

Foeda lycaonis refers convivia mensae:

Ingentes animos, dignas iove concipit iras

Conciliumque vocat tenui mora nulla vocatos.

..........................................................

Enumerare minor fuit ipsa inamia vero.

Maenala transieram latebris horrenda ferarum:

Et cum cyllene gelidi pineta lycei.

Arcados hinc sedes et inhospita tecta tyranni

Ingredior: traherent cum sera crepuscola noctem.

Signa dedi venisse deum: vulgusque precari

Coeperat irridet primo pia vota lycaon.

Mox ait experiar deus hic discrimine aperto

An sit mortalis nec erit dubitabile verum

Nocte gravem somno nec opina perdere morte

Me parat haec illi placet experientia veri.

Nec contentus eo est missi de gente molossa

Obsidis unius iugulum mucrone resoluit

Atque ita femineces partim feruentibus artus

Mollittaquis partim subiecto torruit igni.

Quos simul ipso fuit mensis: ego vindice flamma

In dominum dignos everti tecta penates.

Territus ipse fugit: nactusque silentia ruris

Exululat: frustaque loqui conatur ab ipso

Colligit os rabiem: solitaque cupidine caedis.

Utitur in pecudes: et nunc quoque sanguine gaudet.

In villos abeunt vestes in crura laceri.

Fit lupus: et veteris feruat vestigia formae

Canicies eadem est eadem violentia vultus.

Iidem oculi lucent eadem feritatis imago est.

Occidit una domus: sed non domus una perire

Digna fuit qua terra patet fera regnat erinnys.

In facinus iurasse putes dent ocius omnes

Quas meruere pati ( sit stat sententia ) poenas

NOTE

Lycaon in lupum

Monumenta suae stirpis. Memoria suae prolis. Monumentum enim dicitur quicquid ad posteritatis memoriam conficitur. Stirps autem cum prolem significat: soenomini est generis cum radicem truncumue significat incerti. Vergilius Imo de stirpe recisum. Horatius stirpesque raptas et domos.

In faciem hominum: In figuram humanam dneique in homines non in simias ut quidam putant: id quod facile ex iis quae inferuntur colligi potest..............................................................................................

NOTE p.16 recto

Sensus historicus molossi....qui cum cognovisset scelus/ sprevissetque cibum/ignem in regiam Lycaonis iniecit: et abiit. Lycaon autem territus abiit in silvas, et in lupum versus.morem rapinae pristinum servare coepit in greges serviens sanguinis aviditate. Historiae veritas fuit. olim cum inter Epyros (exquibis aliqui postea a Molosso Phyrri filio molossi dicti sunt) et pelasgos (qui postea Archades ) esset controversia : de qua cum in concordiam itum esset, petiit lycaon qui huc praecrat Pelasges: ut sibi in robur initae concordiae daretur saltem obses unum ab Epyrisseo ab eis fuisset priutus ex orta discordia. Cuia Molossis usque ad certum tempus invenis unus ex nobilioribus concessus est.........................

p.16 verso

Sensus tropologicus. Sensus allegoricus

Lycaon autem deiectus: exultet inops cum paucis fugit in silvas et coepit itineratibus insidiari et raptu vivere: quos fabulae locum dedit:qui in lupum versus sit. Nam si recte volumus inspicere, nulli dubitum esse debet: quin quam cito ad avaritiam : et rapinam mentem apponimus: humanitate exuta: lupum evestigio induamus: atque tam diu perseveramus in nobis: huamana tantum reservata effigie.

Fabuloso Lycaonis velamento variae sacrarum scripturarum allegorico sensu tegunt historiae. Sceleratissimus siquidem Lycaon : qui Iovi hominem occissum epulandum apposuit. Nefandissimum illum fratricidram Cayn denotat. Qui summi omnium rerum opificijs ante conspectum (omnia siquidem et nuda sunt et aperta coram oculis eius) Abelem fratrem: velut Deum ad execrandas Lycaonis invitaret epulas interfect. Fuit autem hic Cayn omnium cupidissimum in primis : ac invidia plenus, nec non et alienae felicitatis impatientissimus : quam obrem fratrem suum unicum Abelem peremit. Convenerunt quippe simul Deo sacrificare. Cayn enim de Agricoltura sua sacrificium offerebat Abel vero lac et gregum suorum primigenita ardentissime. Deus autem ( ut Josephus in primo antiquitatum libro testatur) agnum eo in sacrificio sibi ob latum fuisse: plurimum delectus est: et maxime quis spontaneis et naturaliter ortis fructibus honoratus esset: qui in sacrificiis fratris sui Cayn: cuius avaritia fructum quos offerebat, reperisset qua propter Cayn ipse non minime indignatus: eo qui fratrer suus fuisset et prepositus: eum turpiter peremit: necatumque. Protinus abscondit: ex hoc credens latere reatum: sed Deus ipse: qui etiam abscondita cordis nostri apertissime novi ipsum fratricidam repente ad se vocatum acriter increpavit. Dicens eum eese fratris sui intereptorem nequissimus quem vestigio maledixit. At ipse Cayn ex Dei sententia essectus profugus: et vagus in Indiam a facie Dei commigravit. Eoque loci genere humano post modum multiplicato. Pro mali sui incremento suos ad latrocinia invitavit et docuit.............................................................

Ovidius Iovem regiam Lycaonis eadem tempestate ingressum voluit. Inhospitata tecta tyranni ingredior: traherent cum sera crepuscola noctem Christus miracula fecit: quibus suam deitatem efficacissime probavit. Nam plurima diverso miracula gessit in orbe. Signaque venisse testificata Deum. Miracula siquidem (quae facultatem cuiusque naturae creatae excedunt) solo eius imperio, cui omnia obediunt (quod nullus eo excepto facere potiut) operatus est. Unde ad Lycaonis iudae os verba faciens et eorum duritam increpans ait. Si opera non fecisset eis quae nemom alius fecit peccatum non haberent. Ovidium eadem fere verba referens dixit. Signa dedi venisse Deum. Prophetae siquidem testimonio. Deus in terris visus est. et cum hominibus converfatus est Iudaei Christi divinitatem saepissime experimento cognoscere (licet eius opera ipsum verum manifestissime probarent) Evangelista referente noluerunt. Dic nobis in qua potestate haecfacis et illud. Alii signum de caelo querebant. Ovidius fabuloso velamine populum iudaicum de Christo loquentem introducens ait. Mox ait experiar deus hic discrimine aperto. An sit mortalis. Aeternum verbum carne sub humana latitans, et si iudaeos praesens verbo et exemplo ad virtutum excellentiam: et fidei veritatem evocare voluerit: nihilominus nec scribae: nec Pharifei: nec iudeorum maiores (paucis exceptis ) eius verbis assensum praebentes, vitam in melius commutarunt. De turba autem ( ut evangelista Ioannes auctor est ) multi crediderunt in eum. Ovidii carmine eadem manifesta sunt. Vulgusque precarii coeperat: irridet primo pia vota Lycaon. Mox ait experiar. Quid huic (de quo loquimur) fidei nostrae mysterio magis consentaneum referre poterat Ovidius. Quem enim fidelium latet ( quae scripturarum sanctarum noticiam habeat) iudeorum maiore de Christo dixisse. Quo modo hic literas scit cum non didicerit. Et alibi legimus. Nonne hic est filius fabri: et unde huic haec nomina recte igitur Ovidius scripsit. Irridet primo pia vota Lycaon Iudaicus scilicet populus et eorum praesertim maiores per Lycaonem regia potestate insignitum : designitati. Experii etiam satagebant manifeste Christi deitatem iudei ( cum eum montis vertice praecipitatem dare et lapidibus opprimere) voluerunt unde subiunxit Ovidius. Mox ait experiar Deus his discrimine apto. An sit mortalis iudei Christum in horto orantem noctis tempestate ab eis captum: et vinculis irretitum: ut eum morti traderent: ac varios iudices deduxerunt. Ovidii verba haec innuere videntur. Nocte gravem somno: nec opina perdere morte. Me parat. Nocte gravem somno. Anima siquidem Christi instante passionis tempore Evangelistae testimonio. Tristis erat usque ad mortem. Aut etiam eos apostolos intellige: de quibus scriptum est. ernt autem oculi eorum gravati. Iudaei Deum inter eos humana sub carne converstante invidia excaecati peremerunt. Unde in hodiernum usque diem essecti sunt fugitivi: profugi: et per orbem universum more luporum vagabundi. Prophaetae testimonio dicentis. Disperdam eos de gente in gentem. Ovidius populi iudaici dispersionem discribens cecinit. Territus ille fugit: nactusque silentia ruris Exululat Lycaon: denique Herodem innocentes (ut Christo perimeret) inter ficientem significare potest