Licfm05

Metà sec. XIV d.C.

Berchorius, Metamorphoseos Moralizatae

 

Liber I

Fabula IV

Inde narrat Ovidius quod iupiter deus caeli indutus humana imagine descendit in terram: lichaonem quendam tyrannum nequissimum visitorem: qui lichaon parato sibi quodam lecto in domo sua. occulte ipsum occidere attemptavit. propter quod dictus lichaon mutatus est in lupum. Et ut lupus coepit ululare: et vagabundus per agros:et nemora circuire. Recte lychaon videtur fuisse populus iudaeorum. Constat enim quod summus Iuppiter dei filius assumpta humana imagine per incarnationem ad terram noscitur descendisse. Baruch.tertio Post haec in terris visus est et cum hominibus conversatus est. Domum lychaonis id est populum iudaeorum voluit personaliter visitare. sed quia dictus populus eidem praeparavit lectum mortis scilicet crucem ubi eum voluit morte ferire: ideo mutatus est in lupum: quia scilicet facti sunt iudaei fugaces et vagabundi ad modum lupi propter mortem quam dei filio attemptaverunt. Oseae.IX. Abiiciet eos dominus deus meus. quia non audierunt eum: et erunt vagi in nationibus Lychaon fuit quidam tyrannus nequissimus qui habebat mentem lupinam licet homo exterius appareret. Iste dum Iuppiter ad domum eius veniret occidit unum hominem et eius carnes ipsi obtulit ad comedendum: propter quam causam iratus iuppiter eum mutavit in lupum. Et sic factus est lupus manifeste. qui lupus fuerat mentaliter et occulte. Ovidius: Solitaeque cupidine caedis Utitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet In villos abeunt vestes in crura lacerti. Fit lupus et veteris servat vestigia formae. Sic revera multi sunt hodie qui quamvis videantur homines id est quamvis fingant se esse iustos rationabiles et benignos. ipsi tamen mentem habent lupinam id est crudelem. Sicut patet de multis qui crudeliter rapiunt et puniunt. Et tamen plures elemosinas et alia bona faciunt: qui etiam ipsi deo carnes humanas offerunt. quia multi sunt qui subditos suos et alios spoliant et occidunt: et inde convivium faciunt elemosinas pauperibus dando et etiam pietatis opera faciendo. Sed sicut dicitur Iuppiter noluit gustare. quia et dominus talia noscitur reprobare. Ecclesi.XXXIIII. Qui offert sacrificium ex substantia pauperis quasi qui victimam filium in cospectu patris. Nam ibidem paulo ante dicitur. Dona iniquorum non probat altissimus Isti finaliter in lupos mutantur quia conditiones habent lupinas inquantum raptores magni et notorii efficiuntur. Ovibus id est pauperibus insidiantur et canibus id est praelatis et praedicatoribus inimicantur et pro voce sanae locutionis ululatu detractionis et infamiae utuntur. De quibus dicitur Sophoniae.III. Iudices eius lupi Etin Aesopo. Hi regnant qualibet urbe lupi.