1322-1323 d.C.
Giovanni del Virgilio, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos.
Lib. I, 6
6. Septima trasmutatio est Licaonis in lupum. Cuius alegoria est quod Licaon fuit quidam rex Arcadie, qui dum regnaret homines interficiebat et depredabatur. Clam tamen. Sed dum deus satis sustulisset, voluit eum punire. Et fecit totum populum concurrere ad domum suam, et eum expulerunt de civitate. Et tunc palam cepit depredari et interficere homines. Unde fictum est eum mutatum in lupum qui animal rapax est. Hospiti insidians domino clam cede Licaon/Teste deo pulsus fit lupus inde palam.