Licfm02

1175 d.C.

Arnolfo d'Orleans, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen

 

Lib. I,6

6. Lichaon contemptor deorum ignorans illud: non temptabis dominum tuum; et illud: non incurras in temptacionem, et illud tercium: et ne nos inducas in temptacionem; voluit temptare si verus deus esset Iupiter faciendo homicidium quia crederetur statim esse verus si eum statim pro homicidio puniret. Iupiter vero pro suo homicidio eum obsinatum fecit esse in sua tyrannide. Qui in lupum fingitur mutatus, quia luporum est esse tyrannos ovium...Terra in mare mutata est per diluvium. Hoc non indiget integumento, quia re vera hoc fuit in tempore Noe.