Licfc08

sec. IV d.C.

Lattanzio Placido, Narrationes Fabularum Ovidiarum

Liber I, VI

Lycaon, Pelasgi filius, in lupum

De Gigantum sanguine nati quam sacrilega ente versati sunt, Lycaonis testatur exemplum qui tyrannus Arcadiae, cum advenas et hospites trucidaret, etiam Iovem in se accidit iratum. Nam Iuppiter humani sceleris impatiens, in deos querimonia delata, simulata hominis specie ad Lycaonis regiam venit. Cui Lycaon tamquam mortali praeparans mortem prius humana membra devoranda velut hospitali humanitate apposuit. Quae postquam Iuppiter sensit, non eum penitus interemit, ne supplicii ammitteret sensum, sed in lupi saevi eum formam convertit, qui et mores in rabie et nomen Lycaonis in appellatione servant non contentus fuit Iuppiter ceteros homines unius Lycaonis terrere supplicio, nisi in genus omne saeviret, indidemque tantam iussit aquarum copiam redundare .........