Licfc02

 

sec. I a.C.

Igino, De Astronomia, II

IV

ARCTOPHYLAX. De hoc fertur ut sit Arcas nomine, Callistus et Iovis filius, quem dicitur Lycaon, cum Iuppiter ad eum in hospitium venisset, cum alia carne concisum pro epulis apposuisse. Studebat enim scire, si deus esset, qui suum hospitium desideraret; quo facto non minore poena est affectus. Nam statim Iuppiter, mensa proiecta, domum eius fulmine incendit; ipsum autem in lupi figuram convertit. At pueri membra collecta et composita in unum dedit cuidam Aetolorum alendum. Qui adulescens factus in silvis cum venaretur, inscius vidit matrem in ursae speciem conversam; quam interficere cogitans persecutus est in Iovis Lycaei templum, quo ei qui accessisset, mors poena erat Arcadum lege. Itaque cum utrumque necesse esset interfici, Iuppiter eorum misertus, ereptos inter sidera collocavit, ut ante diximus. Hic autem e facto sequens Ursam perspicitur, et Arctum servans Arctophylax est appellatus