Iofm07

1322-23

GIOVANNI del VIRGILIO, Allegoriae Librorum Ovidii Metamorphoseos, I, 10

Testo tratto da: Ghisalberti F., Giovanni del Virgilio espositore delle Metamorfosi, in  “Il Giornale Dantesco”, XXXIV, 1931, nuova serie IV,  pp. 1-110

 

Decima trasmutatio est de Yo conversa in vacam. Per Yo intelligimus quamlibet personam cui dum est casta deus iungitur, quando vero non est casta mutatur in vacam. Fuit tamen verum de ista Yo quod diu ivit per mundum meretricando. Tandem divina miseracione abstinuit se ab illo peccato, et in Egypto ingessa est religionem, et facta est bona, et per consequens vocata fuit dea, et data est deo Osiri in uxorem. Unde dictum est:

 

Virgo prudens ombrante deo coniuguntur illi,

Brutescit mundo quando soluta datur.

Ille volutati variis affectibus use

Servanda tradidit. Condole inde pater.

Sed cantu domini sibi cetera vana secante

Mundo, cantandi se dedit esse vagam.

Mox vite stabilis, mox religionis honeste,

De bove fit mulier, de muliere dea.

Forma pedis facit “o” fissuraque perficit “yo”    55

A pede ducta suo sunt elementa duo.