Iofm03

1175 ca.

ARNOLFO d’ORLEANS, Allegoriae super Ovidii Metamorphosen, I, 10

Testo tratto da: F. Ghisalberti, Arnulfo d’Orleans: un cultore di Ovidio nel secolo XII, in “Memorie del Reale Istituto Lombardo di Scienze e Lettere”, 24, 1932, pp. 157-234

 

Io de casta in adulteram, et de adultera in bovem. De bove iterum in deam.

Io virgo filia Inachi dei cuisdam fluivi fuit. Quod ideo fingitur quia frigida fuit ante annos nobiles. Amata fuit a Iove, id est a deo creatore quia virgo. Tales siquidem amat deus que virginitatem conservando ad creatorem se erigunt. Que postea divirginitata de numero virginum eiecta, in bovem mutata id est bestialis facta, traditur a Iunone id est vissim quia per Argum multiplices oculos habentem possumus mundum habere, vel seculum multiplicibus illecebris irretitum. Qui mundus ita eam incarceravit quod deum creatorem nascere non potuti.