Iofm02

sec. XI

Mythographo Vaticano II, 89

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

89. Io.

Io Inachi, Argivorum regis, filia fuit. Cum qua amata Jove morante, Juno supervenit. Timens ille, ne deprehenderetur, Ionem in vaccam mutavit, et eam poscenti Junoni, ne pellicem confiteretur, dedit. Cui Juno Argum, Aristoclis filium, omnibus membris oculatum, custodem apposuit. Quem quum Juppiter per Mercurium interemisset, Juno eum in pavonem mutavit. “Ioni vero immisit oestrum, quo toto orbe vexata tandem ad Aegyptum venit, et Jovis voluntate in Isin mutata est. Fingitur autem Isis in similitudine vaccae mare transisse, quia transiit in navi, vaccae picturam habente. Quod ut certius cognoscas, navigium Isidis Aegyptus colit.