Iofm01

X-XI sec.

Mitografo Vaticano I

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

 

18. Io et Argus.

Io, Inachi regis vel Iasi filia, quum aequales specie sua precelleret, a Jove admata est, qui admotis precibus desiderium explevit: et ne puella Junonis ira procuderet, a compressore in vaccam trasfigurata est. Cuuis quum  Juno fallaciam deprehendisset, petiit vaccam a jove velut  munus sibi dari, eo quod speciosior esset ceteris armentis, quae in Peloponneso cernuntur. Juppiter vero, ne, si negasset, stuprum proderet, puelam tradidit. Juno, ne pellex ejus amplius Jove potiretur, Argum, centum oculos habentem,ei custodem praeficit, quem Mercurius jussu Jovis interemit. Juno Argum, quia ob custodiam sibi mortuus erat, in pavonem transformavit, et reseptum in suam tutelam pennis insignibus amissa lumina extornavit. (Io quam Furiis esagitata, orbem terrarum peregrasset, novissime in Aegyptum delata est. Ibi placata Junone a Jove, pristinam formam recepit, atque nominabatur Isis).