1568
NATALE CONTI, Mytologiae sive explicationum fabularum. Libri decem., Venezia, 1568, Liber octavus, 259-261
De Deucalione, Cap. XVII.
Deucalionis diluvium, e aquarum copia, quae fuerit, nemini obscura est ;
at cur illud diluvium ita factum sit, pauci omnino tradiderunt sed nos ut in caeteris consuevimus, hoc etiam explicemus. Fuit Deucalion Promethei filius, ut scripsit libro 3. Apollonius;
Hic namq; Prometheus
Filius Iapeti clarum edit Deucalionem.
At Hom.lib.v. Iliad. Deucalionem Minois filium fuisse inquit in his;
Editit hine Minos praeclatum Deucalionem.
Hellanicus vero Promethei e clymenes filium fuisse scripsit, Hesiod. Pro-
methei e Pandorae, quod etiam Strabo textatur libro nono. Alii Minois e
Pasiphaes, alii Asterii e Cretae. Hi enim Minois recensentur;Castreus, Deu
calion,Glaucus,Androgeus ab Apollodoro : filiae Hecale,Xenodice,Ariad-
na, Phedra.Istud autem accidit,ut varii parentes Deucalionis dicantur fuis-
se, non solum quòd ob antiquitatem rei dissentium scriptores,sed etiam quia
diversi fuerunt Deucaliones, cum tamen omnia de uno Promethei filio di-
cantur.Hic habitavit in Cydno Locridis, ut ait Strabo lib.9. ubi planities
fuit fertilissima inter Cydnum e Opuntem,ut ait Apollon.lib.3
Est tellus quaedam circundata montibus altis
Irrigua atq ;ferax herbarum. hic namq ;Prometheus
Filius Iapeti clarum edit Deucalionem.
Lucianus in Dea Syria Deucalionem Scytham fuisse inquit illum, sub quo
fuit diluvium,his verbis;………..
Multi sanè Scytham Deu-
calionem sacellum hoc erexisse inquiunt, eum inquam Deucalionem,cuius
tempore multa fuit inundatio. At Paus. in Atticis Iovis Olympii templum
fuisse vetustissimum Athenis,cuius etiam sepulchrum fuit Athenis non lon-
ge ab illo templo. Hunc imperasse Thessaliae constat, quem etiam Regem
ita appellavit Herodo. in Clio; ……..
Tempore Regis Deucalionis Phthiotim habitabat. Hic Pyrrham habuit
uxorem Pandorae e Epimethei filiam, ut ait Proclus, de cuius nomine vo-
cata fuit Thessalia primum Pyrrha, ut testatur in his carminibus Rhianus ;
Hanc Pyrrham dixere patres de nomine Pyrrhae,
Uxor prisca fuit quae magni Deucalionis.
Aemonia est e rursus ab Aemone dicta Pelasgi,
Quem clarum genuit natum:hic at Thessalonaemum;
A quo Thessalici populi sunt inde vocati.
Dictus est Deucalion Hellenem, qui nomen dedit Graeciae, filium habuisse,
E Amphictyonem, e Melantho, cuius ex Neptuno filius Dephus Delphis
nomen dedit,ut scripsit Euphorion. Memoriae prodidit Andro Teius magnam
sceleratorum hominum frequentiam fuisse Deucalionis tempore, cum frequenes
quentes omnìno estent homines ubique, Est enim illa consuetudo,ut,cum
difficilius in magna multitudine vivatur, difficultas victus e astutiores, e
peiores homines efficiat.
.....
In facinus iurasse putes.
At vero Deucalion vir bonus e pius habitus est, qui Deorum etiam immor
talium primus templa aedificavit, e civitates condidit, ut ait Apollonius
lib. 3.
Filius Iapeti clarum edit Deucalionem.
Condidit hic primus urbes ac tempia Deorum
Mortales inter primus regnavit e idem.
Cum igitur vitae integritate, e sanctitate, e erga Deos immortales reveren-
tia Deucalion e Pyrrha caeteris hominibus praestarent, de quibus ita scri-
psit Ovid. Libro primo ;
Non illo melior quisquam, nec amatior aequi
Vir fuit: aut illa reverentior ulla Deorum.
In quandam arca, uti moritus fuerat à Prometheo rebus necessariis eò com-
portatis servati fuerunt, quam Lucianus in Timone […] appellavit, at
Adron teius … unde Parnassus, quod eo scapha illa appulerit, Lar-
nassus antea dicebatur; deinde mutata prima litera nominatus est Parnas-
sus. Cum terra multos dies sub aquis latuiflet, ut experiretur an aquae de-
crevissent,e an longe abesset a terra Deucalion columbam quandam quam
secum habebat dicitur emisisse, ut testatur Plutarchus in libello de industria
animalium. Id cum saepius fecisset, e aque citissima eo revolaset, quia non
habebat ubi consisteret, intelligebat Deucalion aquas nondum satis decre-
visse : verum cum avdasset denique, neque amplius rediisset, intellexit sic-
cum iam alicubi esse terrae solum, e id non longe abesse : quare Deucalion
eo cum scapha traiecit, quo egressus cum Pyrrha Themidis oraculum, quae
tunc redponsa dabat, adivit, sciscitaturus quo pacto, si ita Diis placeret, pos-
set humanum genus reparari. Id autem responsum tulerunt ut velatis ca-
pitibus ossa matris post se iacerent : quibus dici cogitantibus partim difficil
limum, cum omnia limo obducta essnt, partim etiam impium deae respon-
sum visum est, si etiam mortuorum ossa, quae ubi essent, nescirent, effodere e munere
e movere iuberentur. At venit in mentem denique Deucalioni communem
omnium matrem e altricemesse terram, cuius ossa iure saxa dici ob duritiem
possent.sic autem rem expressit Ovid.lib.I.
Atque ita, si precibus, dixerunt, numina iustis
Victa remollescunt: si flectitur ira Deorum,
Dic Themi, qua generis damnum reparabile nostri
Arte sit: emersis fer opem nitissima rebus.
Mota dea est: fortemque, dedit.discedite templo,
E velate caput, cinctasque resolvite vestes;
Ossaque post tergummagnae iactate parentis.
Obstupuere diu, ruptitque ; sikentia voce
Pyrrha sibi veniam pavido rogatore ; pavetque ;
Laedere iactatis maternas ossibus umbras.
Nam cum illa audivisset Deucalion statim postea subiunxit;
Magna parens terra est: lapides in corpore terrae
Ossa reordici. Iacere hos post terga iubemur.
Verum hanc rem brevissima complexus est Iuvenalis in prima satyra his
carminibus;
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor
Navigio montem ascendit, sortesque; poposcit,
Paulatimque anima caluerunt mollia saxa,
Et manibus nudas ostendit Pyrrha puellas.
Arrianus tamen in libro secundo rerum Bithynica.rum Deucalionem in ar
cem, locumque eminentiorem tunc Argi confugisse inquit ex illo diluvio,
quare post illam inundationem Iovi Aphesio liberatori scilecet aram erexit,
qui locus postea Nemea à pabulo pecudum, quae frequetes ibi pascebantur,
fuit nominatus.post illam inondationem, ut ait Thrasibulus in hiatoriis sum
ptis iis qui erant superstites Dodonam habitavit, quam regionem ita ab una
Oceanidum appellavit, ut scripsit in suis commentariis etiam Acestodorus.
Haec illa sunt, quae de Deucalione memorantur ab antiquis.nunc cur ita ficta
fuerint, investigemus. Deucalion fuit vir bonus e iustus e pius, qui ob equi
tatem religionemque suam, non solum Promethei sive prudentiae filius fuit
creditus, sed etiam ab aquarum impetu Deo protegente servatus, cum ne-
farii omnes uno tempore periissent. est enim initium sapientiae timor do-
mini, quare prudentiae filius Deucalion.cum viros bonos mergi omnino
non patiatur Deus, quos fluctuare patitur, idcirco in arca servatus Deuca-
lion e Pyrrha eam tempestatem evaserunt. at cum rursus rudes homines,
e religionis cultusque Deorum ignari nascerentur, dicti sunt lapides, qui à
Deucalione ad politiorem vitam, e à Pyrrha informati fuerunt, sunt in ho-
mines conversi. Haec igitur fabula ad probitatem, e ad cultum Deorum ho
mines adhortabatur, quae excepta est, ut mihi quidem videtur, è sacris lite-
ris. at nunc de Ione dicamus.