Deufr07

1560

M. ANTONII TRITONII UTINENSIS, Mytologia in qua haec continentur, Bohniae,Ex Officina Alexandri Benacij, & Ioannis Rubei Sociorum, 1560

In Ovidii Metamorphoseon libros

Epitome.

Liber Primus, 7

7. Iupiter autem non contentus Lycaonis exemplo huma-

num genus perternefacere, tantam aquarum vim undique ;

iussit efluere, ut vel altissimis montibus diluvio coopertis

omnes homines interierint preter Deucalionem Prome-

thei filium, e Pyrrham illius sororem atque ; coniugem, qui

eximia pietate insignes cum ad Aetnam altissimum Siciliae

montem confugissent, forte moniti Themidis, quae terrae

antistes dicebatur, impetrarunt a’ Iove, ut e’ lapidibus post

tergum iactatis homines nascerentur, sicque ; lapides a’ Deu-

calione iacti in mares, a’ Pyrrha in foeminas versi sunt.

 

Fabulosa exempla ex Ovidiana

Metamorphosi breviter selecta.                        

PII

4.TANTA extiterunt pietate Deucalion,

e Pyrrha, ut soli in diluvio fuerint incolumnes

servati.                                      Lib. I fab. VII