Deufr01

1493

RAFFAELLO REGIO, Metamorphoseos Pub. Ovidii Nasonis libri XV cum Raphaelis Regii Volterrani lutulentissima explanatioper Giorgio Rusconi, Venezia 1493(ed. consultata, 1521)

Liber primus, pp. 17-19

Separat Aonios...: Consumptis aquis Diluvii, cunctis mortalibus Deucalion Promethei filios cum Pyrrha Epimethei filia, & coniuge sua, qui soli ex omni humano genere supererant, in Parnasso monte, Themidis vatis fortes de reparatione confuluerunt. Ex cuius responso significatum est, ut corporibus discinctis, & velato capite, ossa magnae parentis, idest, lapides uterque post se iaceret. Proiecti itaque a Deucalione in mares, a Pyrrha vero, ? foeminas cresc?t.

Mons nomine Parnasus: Parnasus mons est Phocidis, à Parnaso antiquissimo vate cognominatus, unde Parnasius. Parnasiacus, Parnasias, Parnasis &Parnaseus derivantur. Prius autem Larnasos fuit appellatus, quod illuc Deucalionis Arca : que graece larnax dicitur fuerit appulsa. [Sed & haec Arca, ab Arca Noe, origine accepisse, atque ita patrum sententia, velut per manus tradita videtur esse].

Hic ubi Deucalion: Deucalion Promethei filius vir integer ac pius unà cum Pyrrha uxore diluvio invalescente ad cacumen Parnasi confugit, ubi post finitum diluvium Themidem consuluerunt, quomodo genus humanum reparare possent, quibus Themis respondit. Id posse reparari si, antique matris ossa post terga iecissent, quae Deucalion lapides esse coniectavit. Nam lapides ossa terrae videntur esse, quae antiquissima omnium est mater.  Qui igitur lapides à Deucalione fuerunt post terga iacti in mares, qui à Pyrrha in foeminas fuere conversi.

Quae tamen ex illi – terrenae: inquit partes lapidu molles & humidae in corpus fuere conversae. Solidae vero & durae, in ossa. Venae autem in venas, nam & lapides venas suas habent.

Qua simus origine nati : quam origine simus sortiti. Cum enim  tam patientes  laborum simus, facile ostendimus nos de lapidibus esse generatos.

Allegoria: Istud potest allegari qd deus quandoq; mirabiliter de peccatoribus facit iustos. Costat enim quod diluvium vitiorum quasi totum genus humanum consumpsit : & ideo quia iam quasi totus mudus est iultis hominib(us) spoliatus qui proptem peccatum & per asperitates diluvii innocentiam amiserunt. Necesse est ut Deucalion : idest Christus de ipsis lapidibus: idest  de duris peccatoribus iustos faciat ipsos’q; per penitetiam vivisicet & componat. Sed quomodo hoc fiet? Certe ipsos  lapides retro se proiiciendo: idest ipsos duros peccatores que dicuntur  proprie ossa terre  in quantum sunt terreni & avari tribulationi & paupertati subiciedo, & post dorsum oblivionis in presenti ponendo. Sepe enim sit qd homo lapideus & obstinatus ex tribulatione & deiectione  penitere compellitur & per cotritionem emollitur in nomine. (Psalm Imple) facies eorum ignominia & querent nome tuum domine. Et Marth.iii. Potens est deus de lapidibus istis suscitare filius Abrahe. Vel dic quòd illi de lapidibus  siunt homines qui de rusticis siunt nobiles et magnates.   Seu qui de pauperibus siunt divites. Sicut illi quos deus post tergu proiicit sunt quos in peccatis suis prosperari permettit. Et tales solent primam naturam sapere & ratione sue originis rudes crudeles & illiberales permanere Iob quadragesimo primo, Cor eius indurabitur quasi lapis.