Deufm13

XIV sec.

GIOVANNI BOCCACCIO, Allegoria mitologica, I

Testo tratto da: www.bibliotecaitaliana.it/xtf/view

Solus in cymba parvula Deucalyon cum Pirra vitam aiutorio Parnasi stelliferi sunt potiti.

Sed ultio sumpta iracundie flammas expulsit et factus est Iuppiter mansuetus, propter quod rectoris pelagi mandato tortilis bucina fuit a Tritone pulsata et ad ipsius sonum unda in proprio gurgite rediit unaqueque. Et sic viventes montis cacumina reliquerunt et ad templum Temis sollicite accedentes, cuius fastigia turpi musco pallebant, intrarunt et desolati generis repletoris accepto consilio lapidibus postergatis in pristinum rediere; non tamen aureos mores sed argenteam vitam secuti.