1342-1350
PETRUS BERCHORIUS, Reductorium morale, liber XV: Ovidius Moralizatus
Testo tratto da: Petrus Berchorius, Ovidius Moralizatus, in Reductorium morale, Liber XV, Werkmateriaal uitgegeven door het Intituut voor Laat Latijn der Rijksuniversiteit, Utrecht 1962
Liber II, Fo. XVIII. b.
Fa VI. Consequenter Ovidius narrat de diluvio quod Iuppiter indu-
xit propter mala quae erant in terra. Deinde dicit quod postquam dilu-
vio mundus consumptus esset e solus Deucalion cum Pyrrha
uxore sua remansissent : templa deorum voluerunt consulere quid
facerent quo genus humanum iterum propagarent. Praecepto igitur divino scilicet
responso deae Themis ossa maximae parentis id est terrae iussi sunt retro se proiice
re. Sic enim ait. Cunctasque resolvite vestes.Ossaque post tergum magnae.
Liber II, Fo. XIX. a.
Quod cum fecissent visi sunt lapides duriciem suam deponere
e se in homines transformare. Sicque de lapidibus homines cre-
ati sunt. Unde dicitur Missa viri manibus faciem traxere viro-
rum et de foemineo reparata est foemina iactu : idest de saxis quae
vir iecerat masculi : de his vero quae mulier iecerat foeminae genera
bantur sive fiebant. Quia igitur humanum genus de lapidibus fa
ctum est ideo corda lapidea naturaliter nobis insunt mentisque
nostrae (ut ait) in malo faciliter indurescunt. Unde dicitur. Inde ge
nus durum sumus experiensque laborum: Et documenta damus qua
simus origine nati. Istud potest allegari quod deus quandoque mi
rabiliter de peccatoribus facit iustos. Constat enim quod diluvium
vitiorum quasi totum genus humanum consumpsit: e ideo quia
iam quasi totus mundus est iustis hominibus spoliatus qui pro-
pter peccatum e per asperitates diluvii innocentiam amiserunt. Ne-
cesse est ut deucalion. idest christus de ipsis lapidibus idest de du-
ris peccatoribus iustos faciat ipsosque per poenitentiam vivificet e
componat. Sed quomodo hoc fiet? Certe ipsos lapides retro se
proiiciendo. id est ipsos duros peccatores qui dicuntur proprie
ossa terrae inquantum sunt terreni e avari tribulationi e paupertati
subiiciendo: e post dorsum oblivionis in presenti ponendo. Sae
pe enim fit quod homo lapideus e obstinatus ex tribulatione e de
iectione poenitere compellitur e per contritionem emollitur in
hominem. ps. Imple facies eorum ignominia e quaerent nomen
tuum domine. Et math.III. Potens est deus de lapidibus istis sus-
citare filios abrahe. Vel dic quod illi de lapidibus fiunt homines
qui de rusticis fiunt nobiles e magnates : seu qui de pauperibus
fiunt divites. Sicut illi quos deus post tergum proiicit sunt quos
in peccatis suis prosp erari permittit. Et tales solent primam na-
turam sapere e ratione suae originis rudes crudeles e illibera-
les permanere. Iob. XLI. Cor eius indurabitur quasi lapis.
