Deufm08

1322-1323

GIOVANNI DEL VIRGILIO, Allegorie Librorum Ovidii  Metamorphoseos magistro Johanne de Virgilio prosaice ac metrice compilate, I, 7

Liber I

7. Septima trasmutatione est de lapidibus in homines. Allegoria talis est.

Nam legitur quod quodam tempore totus mundus perit aqua tempore Noe.

Sed postmondum adhuc deus misit diluvium propter peccata hominum.

Tamen non fuit generale, sed in quadam parte mundi. Nec evaserunt in quam                         

pluribus civitatibus nisi duo scilicet Deuchalion et Pirra. Isti ergo iverunt ubi                                                                                                

erant montanarii qui erant sicut lapides, et eos traxerunt ad civitatem et instruxerunt

eos. Unde fictum eos de lapidibus fecisse homines. Unde dictum est :

                 Deucalion homines montanos traxit in urbes

                 Hosque monens lapides post dedit esse viros.

                 Pirra modo simili duris mulieribus egit

                 Sicque reformatum constat utrumque genus.

Alii sunt qui dicunt quod per Deucalion trasmutantem lapides in viros debemus

intelligere hominem qui generat si plus emittat de semine et a simili de Pirra. U. d.e. :

                 Vir generare Viros mulieres femina fertur

                 Si plus in coitu seminis alter habet.

                 Diluvio vasto purgan deus atra nocentum

                 Sustulit insontes pro reparando genus.