Deufm04

X-XI d.C.

MYTHOGRAPHUS VATICANUS II, 73 (vv.25-35)

Testo tratto da: Scriptores rerum mythicarum latini tres Romae nuper reperti, Bode G. H. , Cellis, 1834

Deucalion et Pyrrha

Juppiter humani generis vitia vindicans, terras imbrium undatione opervit, totumque hominum genus diluvio delevit. Deucalion autem, Promethei filius, et Pyrrha, ejisdem soror, quum miseratione numinum in Parnaso monte effusionem imbrium fugissent, navicula Delphos vecti, Themidis, quae antistes terrae fuisse traditur, oraculo audierunt, humanum genus posse revert, si ossa matris post terga jactarent. Intellexerunt igitur, matrem terram significari, quippe omnium rerum genetricem; ossa vero ejius lapides. Igitur oraculo adimpleto, lapides,  quos Deucalion post tergum projecit, in viros vertebantur, quos Pyrrha, in feminas.