Deufm02

560-636 d.C.

ISIDORI HISPALENSIS EPISCOPI, Etymologiarum sive originum, Oxonii e Typ. Clanendoniano, Lib. XIII. De mundo et partibus

Testo tratto da: www.thelatinlibrary.com/isidore/13.shtml

XXII. De Diluviis

1] Diluvium dictum quod aquarum clade omnia quae inundaverit deleat. [2] Primum diluvium extitit sub Noe, quando hominum sceleribus offensus Omnipotens, toto orbe contecto, deletis cunctis, unum spatium caeli fuit ac pelagi. Cuius indicium hactenus videmus in lapidibus quos in remotis montibus conchis et ostreis concretos, saepe etiam cavatos aquis visere solemus. [3] Secundum diluvium fuit in Achaia Iacob patriarchae et Ogygi temporibus, qui Eleusinae conditor et rex fuit, nomenque loco et tempori dedit. [4] Tertium diluvium in Thessalia Moysi vel Amphictyoris temporibus fuit, qui tertius post Cecropem regnavit. Cuius temporibus aquarum inluvies maiorem partem populorum Thessaliae absumpsit aucis per refugia montium liberatis, maxime in monte Parnaso; in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur, qui tunc ad se ratibus confugientes susceptos per gemina Parnasi iuga fovit et alui. A quo propterea genus hominum graecorum fabulae ex lapidibus reparatum ferunt ab eo propter hominum insitam cordis duritiam.