Deufm01

VI sec. d.C.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes Fabularum Ovidiarum, liber primus

VII A Deucalione iactati lapides in viros et a Pyrrha in mulieres.

Non contentus fuit Iuppiter ceteros homines unius Lycaonis terrere //15// supplicio, nisi in genus omne saeviret, indidemque tantam iussit aquarum copiam redundare, ut opertis diluvio montibus cuncti homines //fab 7// interirent      Iuppiter propter audaciam Lycaonis ceterorumque mortalium, qui sceleribus suis etiam deorum potentiam temptabant, itaque orbem terrarum profusis imbribus inundavit. et cum duo pietate e [[Liber I. fab. 6-10/13. 635]] ceteros mortales antecessissent, Deucalion Promethei filius ac Pyrrha, eadem soror atque conianx, et Parnaso monte proluviem imbrium effugissent, sorte moniti Themidis, eo tempore quae antistes terrae fuisse traditur, a deis veniam acceperunt per preces generandae pro//5//lis, ita ut lapides post tergum iacerent, ex quibus homines nascebantur; et a Deucalione missi in viros vertebantur, a Pyrrha autem in feminas.