Daffm01

Mythographus Vaticanus II

(ed. Dr. Georgius Henricus Bode, Cellis 1834)

23. Apollinis laurus

 

De lauro autem ipsi consacrata haec est fabula. Daphne, Penei fluminis filia, quum omnium virginum Thessaliae speciosissima esset, Apollo, ea conspecta, forma eius exarsit, cupiens illi vim inferre. Illa, advocato patre, ut virginitati, opem ferret, Terrae miseratione ante concubitum in laurum est conversa, et ab Apolline in tutelam recepta. Dicitur autem Penei fluminis filia esse, quia laurus de fluvialibus aquis nascitur, quae et in eiusdem Penei fluminis ripis abundat. Amica Apollinis ideo dicitur, quai illi, qui de somniorum interpretatione scripserunt, promittunt, si laurus dormientibus ad caput ponitur, vera eos visuros esse.