Daffc08

sec. IV-V d.C.,

Servio, Commentarii in Vergilii Aeneida, III, v. 91

 

[Virgilio, Eneide, III, vv. 90-92: Vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,/ liminaque laurusque dei, totus moveri/ mons circum et mugire adytis cortina reclusis.//]

LAURUSQUE DEI] aut ideo singualriter, quia in Delo insula laurus Apollini consecrata est; aut lucum dicit; aut quia traditur, Latonam duas laurus amplexam Dianam et Apollinem enixam. Fabula sane de lauro talis est: Daphne Penei, vel ut alii dicunt Ladonis, filia, ab Apolline adamata est. A qua cum precibus et promissis non potuisset Apollo ut secum concumberet impetrare, vim ei adhibere conatus est, cumque eam insequeretur et illa fugiens defecisset lassata, Terrae imploravit auxilium. Quam Terra hiatu facto recepit et pro ea arborem edidit, quae Graece nomen suum retinuit, Latine laurus dicitur. Sed Apollo eam etiam mutatam ita dilexit, ut tutelae suae adscriberet efficeretque, ut propter virginitatem servatam sempre vireret.