Daffc07

sec. IV-V d.C.,

Servio, Commentarii in Vergilii Aeneida, II, v. 513

 

[Virgilio, Eneide, II, vv. 512-514: Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe/ ingens ara fuit iuxtaque VETERRIMA LAURUS/ incumbens arae atque umbra complexa penates.//]

VETERRIMA] hoc nomen comparativum non habet, sicut “deterior” positivum. Laurus Daphne, filia Ladonis, fluivii Arcadiae, et Terrae fuit, quae aspernata viro iungi semper venatibus operam dabat. Hanc cum Apollo adamasset, et eum ut comprimeret, insequeretur, illa a Terra matre petit auxilium: quae recepta (a) matre est, nec multo post in locum eius arborem lauri nasci.