Pasfr04

1567

NATALE CONTI, Mythologiae, sive explicationum fabularum libri decem, De Daedalo, Liber Septimus, cap. XVI, foll. 231-233

Daedalus, quem ingeniosum & praestantem virum fuisse vel nomen ipsum significat, nulla alia de causa fuit tot fabularum figmentis implicatus, ut vix tandem ex illis evolare potuerit, nisi ut praeclara exempla recte sapienterq; vivendi hominibus relinqueret. Hunc Eupalami sive Euphemì filiu fuisse & Alcippae testatur Zez. hist. 19. primae chil. At Pherecydes Daedalum Erechthei viri Atheniensis, & Iphinoes filium fuisse Icripsit, à quo et tribus Daedalidae Athenis fuerunt vocati: nam Daedalus fuit è stirpe Regia illorum, qui dicti sunt metioniae. At Pausanias illum fuisse Palamaonis filiû scripsit in Baeoticis. Hic non magis ob artis praestantiam, quam ob errores & casuum varietatem celebritate nominis apudomnes malunt, vel Telen discipulum, at non, ut quidam putarunt, filium Perdices, de tecto per invidiam deiecerit: id enim cum commisisset, sciebat quibus legibus erat obnoxius, quare metu poenarum ad Minoem Cretae Rege confugit, quem Endaeus eius discipulus, patria Atheniensis secutus est. ait tamen Paus. in Atticis Calum nominatum fuisse illum, ob cuius cedem Daedalus è patria profugerit. Est enim illud innatum in maxime nitantur excellere. Hunc fabulantur à Minerva architecturam & universam artem aedificandi, lignaque formandi edoctum fuisse: qui cum in Cretam penetrasset & ipsi Regi, & filiabus Regis, ob insigna opera, quae fecit, mirificè gratus fuit. Hic labyrinthum ad formam illius Aegyptii labyrinthi extruxit, cum eius rationem tantum audivisset. Deinde Pasiphae factus etiam familiaris, cum illa ingenti tauri desiderio teneretur, illudq; Dedalo aperuisset, (nam Venus ob Solis odium, qui suum adulterium patefecit in omnem Solis prolem saeviebat) Daedalus dicitur miro artificio ligneam vaccam excogitasse,in quam inclusa Pasiphae cum tauro re habuit. At enim re postea comperta capitalis fraudis damnatus cum filio è vinculis elapsus, Inycum, quae urbs erat Siciliae, ad Regem Cocalum amisso filio in itinere evasit. at eum cum Minos insequeretur navi, ad eam Siciliae partem applicuit primum, ubi Minoam urbem postea vocatam condidit, de qua ita meminit Georgius Gemistus in primo libro rerum Graecarum, κατέπλευσε μέν τ˜ης Σικελίας ̉ες μίνωαν πόλιν, ̉ήν ̉έκτισε μέν μίνως ̉εκε̃ινος ̉ο κρητ̃ων βασιλεύς, ̉ότε ̉ες Σικελίαν κατά δαιδάλου ζήτησιν ̉αφιγμένος, κωκάλωι τω̃ι Σικαν̃ων βασιλε̃ι ̉επεξενώθη. Navigavit ad eam primum Siciliae partem, ubi condita est Minoa, qua Minos aedificavit ille Rex Cretensium, quando Daedalum quaerens in Siciliam appulit,& usus est perbenigno Regis Cocali hospitio. Hic cum à Minoe repeteretur, neque eum Cocalus dedisset, bellum inter Minoem & Siculos exarsit, ut ait Paus. in Achaicis. cum in Siciliam venisset tanto fuit in honore apud omnes Siculos, ut nullius nomen omnino per id tempus neque in Sicilia, neque in Italia magis esset celebre. Cum vero fugeret è Creta, fabulati sunt antiqui Dedalum sibi, & Icaro filio alas è cera excogitasse, ut iis ex imperio Minois, qui late terra marique imperabat, eo tempore evolarent. Sed cum Daedalus & Icaro & sibi alas humeris aptaret, multis verbis filium monuit ne vel sublimiora loca, vel mari nimis propinqua expeteret, sed mediam quandam regionis viam servaret, seque volantem sequeretur: verum Icarus, quae sunt adolescentum ingenia, parum ea referre ratus, neglectisque utilibus paternis, ac salubribus ad monitionibus, captus suavitate volandi altiora loca expetivit, quare alis nimio solis calore liquefactis in mare praeceps decidit, quod ab eo fuit Icarium nominatum, ut ait Ovid. lib. 2 de arte

Icare clamabat, pennas aspexit in undis;

Osta tegit tellus, aequora nomen habent.

Andraetas tamen Tenedius in navigatione Propontidis Icarium mare non ab Icaro Dedali filio, sed ab una Cycladum, quae Macris & Icarus dicebatur, nominatum fuisse scripsit. Habuit Daedalus uxorem Gortynidis filiam, è qua suscepit liberos Scyllidem, & Dipaenum, ut ait Paus. in Corinthiacis, è quada Cretensi muliere praeterea Iapygem, è Naucrate serva Icarum. Atq; à Iapyge filio Daedali Iapygia dicta fuit, ut ait Stra. lib. 6. Cum ante Daedali tempora sine manibus, vel pedibus, vel oculis statuae effingerentur ab antiquis, primus omnium mortalium Daedalus deficientes partes suffecit; quare dictus est fecisse simulacra, quae moverentur, quod non etiam pedibus carerent, ut indicat Eurip. in Hecuba;

ε̉ίμοι γένοιτο φθόγγος ̉εν βραχίοσι,

καί χερσί, καί κόμαισι, καί ωοδ ̃ων βάσει,

̉ή δαιδάλου τέχναισιν, ή θε̃ων τινος.

Si sit mihi vox, brachiis si robora;

Si vel manibus, comisue, si in gressu pedum,

Vel Daedali arte, vel Deum cuiuspiam.

Sic Plato Comicus in decipiente;

τά δαιδάλεια ̃ωαίτα κινε̃ισθαι δοκε̃ι,

βλέπειτ’ ̉αγάλμαθ’.

Dicas moveri cuncta sanè Daedala, &

Videre simulacra.

Non tamen ad perfetam & absolutam artem sculpendarum statuarum ventum erat adhuc Daedali tempore; quippe cum scribat Paus. in Corinthiacis Daedali opera rudia fuisse, neque aspectu decora; sed quae tamen divinitate quandam prae se ferrent. Inter praeclara Daedali opera sella compactilis numerata est, quae fuit in delubro Minarvae Poliadis apud Athenienses dicata; omnesque lignae statuae, Daedala dicebantur antiquitus. Erat & solennitas quaedam, quae Daedalea vocabatur, quam hac de causa institutam fuisse fabulantur; Iuno aliquando Iovi irata dicitur in Eubaeam pervenisse, quam cum placare Iupiter conaretur, ad Citheronem, qui Plataeensibus imperabat, virum consilio & calliditate sane praestantissimum pervenit. Tum Iupiter eius monitu ligneum simulachrum fabri cavit, quod vestibus indutum super plaustro collocavit, famamque in omnes dedit, quod esset Plataeam Asopi filiam ducturus. Id ubi sensisset Iuno statim accurrit, manusque imagini iniecit; tum lacerata veste sensit se iucunde fuisse deceptam, quare facile cum Iove in gratiam rediit. Ad huius rei memoriam lignea imago, quae Daedala vocabatur, septimo quoque anno, plaustro imponebatur, & cum pompa ad delubrum Iunonis vehebatur, ut scripsit Phylarchus lib. 19. historiarum. Neque tamen ex quibus vis lignis illa imago efficiebatur, sed hoc ritu eligebatur ad illum lignum. Lucus fuit quidam in Boeotia non procul ab Alalcomenis omnium maximus, & pervetustae ibi quercus.ibant in eum lucum Plataeenses, & elixarum carnium frusta exponebant, quibus praeter caeteras aves maxime negotium fuit cum corvis, quos omni conatu arcere & à carnibus expellere nitebatur. Ex aliis vero volucribus observabat, quae carnem abripuerit, super qua arbore consederit: neq; licet ex alia materia Daedala cedere, nisi ex illa arbore quae prima ita fuerit indicata. Haec fere illa sunt omnia, quae de Daedalo celebrata sunt, quorum sententiam nunc perquiramus. Quod artifex ingeniosus fuerit Daedalus, sororisque filium Attalum, vel Telen, vel Calum, qui figuli rotam & serram ad imitationem dentium serpentis, que parvulam tabellam corroserat, invenit, interemerit; eaq; de causa solum verterit, & in Cretam profugerit, ubi familiaris Minois & Pasiphaes factus sit, historice quidem, at non fabulose narratum est. Quod etiam Pasiphae cum tauro congressa sit, illud historice dictum est, ut explicavimus: atque cum adulterii non solum conscius, sed etiam adiutor Daedalus fuisset, quod fuit à Minoe in vincula coniectus una cu’ filio Icaro. Hi carceribus reclusis parvas naviculas nacti, cum nonnullis, qui odio habebant nimis severam Minois administrationem velis in ventos explicatis, remorumque utrinque valide impellentium beneficio, fugam arripuerunt; Daedalusque in Siciliam pervenit, at Icarus ob imperitiam Naucleri in scopulu impegit, & naufragium fecit, ac periit. Dictus est autem Daedalus alas excogitasse, quia cum illum classis Minois insequerutur, ipse primus velificationem invenit; ac ventum secundum in puppim nactus Minois classem antevertit, quae remis tantum utebatur, ut ait Paus. in Baeoticis. Arbitrati sunt nonnulli praeterea dictam fuisse Pasiphaen in amorem tauri incidisse, quia cum ex Daedalo de tauro inter astra collocato, deque universa re astronomica audivisset, in astronomiae amorem inciderit; ut ait Lucianus in dialogo de Astrologia. cur vero Minos postea illu insecutus sit; aliam afferunt rationem. Atque haec quidem historice à diversis scriptoribus de Daedalo memorantur. Nunc quod ad mores pertinet, consideremus omnium malorum, omniumque calamitatum sane fundamentum est iniustistia: nam quia Calum Daedalus è turri per invidiam praecipitavit, in multos labores & ipse incidit; qui neque Regiam quidem amicitiam firmam esse aut tutam sceleratis hominibus expertus est. Quae potest enim esse ingenii praestantia, quae non miserrima sit, cum fuerit cum improbitate & turpitudine coniuncta? cu’ igitur ad summa contenderet Daedalus, summorumque hominum amicitias expeteret, illud ipse expertus est, quod filio persuadere non potuit, mediocritatem tutius exoptari; cum summae cuiusque; fortunae vel summa scelera, vel summae calamitates soleant esse coniunctae. Haec ipsa ratio effecit cum in Siciliam volaturus alas Icaro accommodaret, ut illu admonuerit media semper este expetenda, quare inter volandu et neq; nimis sole esse accedendu ob ingete calore, neq; nimis ad mare; ne fierent alae, qua oporteret, ob aqua graviores, aut ob frigus duriores. Sic igitur eu monet apud Ovid. lib. 2. de arte;

Me pennis sectare datis; ego praevius ibo.

Sit tibi cura sequi: me duce tutus erit.

Nam sive aetherias vicino sole per auras

Ibimus, impatiens cera caloris erit.

Sive humiles propiore freto iactabimus alas,

Mobilis aequoreis penna madescet aquis.

Inter utrunq; vola: ventos quoq; nate caveto.

Quaq; vocant aurae vela secunda dato.

Quae praecepta siquis diligentius consideret, sane parum pertinet ad navigationem, at plurimum ad institutionem humanae vitae, siquidem multo gravior est fortunatorum casus, quam eorum, qui diu infeliciter egerunt; omnisq; felicitatis molesta est iactura illis, quibus adversa fortuna spirare ceperit. Neq; alia de causa haec celebrata sunt à poetis, nisi ut demonstrarent divitiarum, & rerum omnium excellentiam nemini esse tutam: optimamq; esse mediocritatem, quae neq; invidiam secum trahat plurimoru; neq; in contemnatur: quod patitur infima hoium conditio. At nunc de Pelope dicatur.