Pasfm04

XII sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO III, 11-7

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

Quod vero Pasiphaë taurum amasse, et Minotaurum peperisse dicitur, Servius a re gesta sumtum dicit. Asserit enim, notarium Taurum Minois fuisse. Hunc, inquit, Pasiphaë, uxor Minois, furtim amavit, et cum eo in domo Daedali concubuit; et quia geminos peperit, unum de Minoë, alterum de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur. Unde Virgilius: Mixtum genus. Sane huic rei quia consensum praebuit Daedalus, rex iratus eum in carcerem trusit; sed inde eum regina corruptis relaxavit custodibus. Qui amisso in mari filio, navi Cumas venit. Quod etiam Virgilius tangit, dicens: Remigio alarum. Alae enim et volucrum sunt et navium. Unde idem alibi: Velorum pandimus alas. Filios vero Atheniensium, qui ad Minotaurum devorandi mittebantur, auri et argenti pondera post victas Athenas Minoi in tributum missa arbitror accipienda. Porro Circe juxta Servium ob hoc tantum Solis fingitur filia, quod clarissima meretrix fuit, et sole nihil clarius est. Haec, inquit, sua libidine et blandimentis homines in ferinam vitam ab humana deducebat, ut libidini et voluptatibus operam darent.