Pasfm02

X-XI sec. d.C.

MITOGRAFO VATICANO I, 43

In Scriptores Rerum Mythicarum Latini Tres, ed. Bode G.H., 1968

Venus et Pasiphaë

Indicato a Sole adulterio Martis et Veneris, Vulcanus minutissimis catenis lectulum cinxit, quibus Mars et Venus ignorantes implicati sunt, et cum ingenti turpitudine resoluti sub testimonio cunctorum deorum. Quod factum Venus vehementer dolens, stirpem omnem solis persequi infandis amoribus coepit. Igitur Pasiphaë, Solis filia, Minois regis Cretae uxor, tauri amore flagrabat, et arte Daedali inclusa intra vaccam ligneam, septam corio juvencae pulcherrimae, cum tauro rem habuit: unde natus est Mainotaurus, qui, intra labyrinthum inclusus, humanis carnibus vescebatur. Sed Minos de Pasiphaë habuit liberos plurimos, Androgeum, Ariadnen, Phaedram. Sed Androgeus quum esset athleta fortissimus, et superaret in agonibus cunctos apud Athenas, ab Atheniensibus et vicinis Magarensibus conjuratis occisus est. Quod Minos dolens, collectis navibus, bella commovit: et victis Atheniensibus poenam hanc statuit, ut singulis quibusque annis VII. de filiis, et VII. de filiabus suis edendos Minotauro mitterent. Sed tertio anno Aegei filius Theseus missus est, potens virtute atque forma. Qui quum ab Ariadne, regis filia, amatus fuisset, Daedali consilio filio iter direxit, et, necato Minotauro, cum rapta Ariadne victor aufugit. Quae quum omnia factione Daedali Minos deprehendisset effecta, eum cum Icaro filio servandum in labyrinthum trusit. Sed Daedalus, corruptis custodibus sub faciendi muneris specie, quo simulabat, posse regem placari, ceram accepit et pennas, et inde, tam sibi quam filio alis impositis, evolavit. Icarus altiora petens, pennis solis calore resolutis, mari, in quod cecidit, nomen imposuit. Daedalus vero Sardiniam primo delatus, deinde Cumas; et in templo Apollini condito filii sui casum depinxit. Veritas autem haec est. Nam Taurus notarius Minois fuit, quem Pasiphaë adamavir, cum quo in domo Daedali concubuit. Et quia geminos peperit, unum de Minoë, et alium de Tauro, enixa esse Minotaurum dicitur. Sed inclusum Daedalum regina corruptis relaxavit custodibus; qui, amisso in mari filio, navi delatus est Cumas. Quod Virgilius tangit, dicens: remigio alarum. Alae enim et volucrum sunt, et navium; ut: velorum pandimus alas.