Pasfm01

III-IV sec.

LATTANZIO PLACIDO, Narrationes fabularum ovidianarum, liber VIII

Minos victor cum Atheniensibus stipendium inposuisset et nobilium liberi quotannis ad labyrinthum a Daedalo factum mitterentur, qui Minotauro obicerentur, quem Pasiphae, Solis filia, Minois uxor, eiusdem Daedali fabri ope iuncta tauro, enixa fuerat, tertio stipendio Theseus Aegei et Aethrae filius in insulam Cretam devectus Ariadnae, Minois et Pasiphaes filiae, quae pulchritudine eius exarserat amore periculum capitis effugit. digrediens itaque Athenas cum virgine abducta, ut Diam insulam contigit, Liberum patrem habuit in malis: desertam enim a Theseo sibi copulavit deus. memoria ut amoris exsisteret, corona in nomine eius inter sidera est.